[170]
et quoniam de illa faeneratione satis dictum est,
nunc de hac tota pecunia aversa, quaeso, cognoscite.
Siciliae civitates multae sunt, iudices, ornatae atque
honestae, ex quibus in primis numeranda est civitas
Halaesina; nullam enim reperietis aut officiis fideliorem
aut copiis locupletiorem aut auctoritate graviorem. huic iste
in annos singulos cum sexagena1 milia tritici2 modium imperavisset,
pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia
triticum; quos de publico nummos acceperat, retinuit omnis.
obstipui3, iudices, cum hoc mihi primum Halaesae demonstravit
in senatu Halaesinorum homo summo ingenio, summa
prudentia, summa auctoritate praeditus, Halaesinus Aeneas,
cui senatus dederat publicam4 causam ut mihi fratrique meo
gratias ageret, et simul qui nos ea quae ad iudicium pertinerent
doceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.