[167]
admiratur et exspectat quidnam Vettius dicturus sit.
nihil dicet ex tempore, nihil ex sua voluntate, nihil, cum
utrumvis licuisse videatur. misit in Siciliam litteras1 ad
Carpinatium, cum esset magister scripturae et sex publicorum,
quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum
adlatarum libris, Romae in litterarum2 missarum apud
magistrum L. Tullium, familiarem tuum, inveni; quibus
ex litteris impudentiam faeneratoris3, quaeso, cognoscite.
LITTERAE MISSAE P. VETTI, P. SERVILI, C. ANTISTI MAGI-
STRORVM praesto se tibi ait4 futurum Vettius et observaturum
quem ad modum rationes ad aerarium referas, ut, si
hanc ex faenore pecuniam populo5 non rettuleris, reddas
societati.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.