[166]
mihi autem hoc perarduum est
demonstrare. quibus enim testibus? publicanis1? tractati
honorifice sunt: tacebunt. Litteris2 eorum? decreto
decumanorum remotae sunt. quo me igitur vertam? rem
tam improbam, crimen tantae audaciae tantaeque impudentiae
propter inopiam testium ac litterarum praetermittam?
non faciam, iudices, utar teste—quo? P. Vettio Chilone,
homine equestris ordinis honestissimo atque ornatissimo,
qui isti ita3 et amicus et necessarius est ut, etiamsi vir bonus
non esset, tamen quod contra istum diceret grave videretur,
ita vir bonus est ut, etiamsi inimicissimus isti esset, tamen
eius testimonio credi oporteret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.