[153]
non reprehendo Metellum,—pepercit homini
amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario:
non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo
modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per recuperatores,
de hoc ipse1 non modo praeiudicarit verum
gravissime ac vehementissime iudicarit. primum enim si
Apronium absolutum iri putaret2, nihil erat quod ullum
praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio
coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi,
Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum
rem causamque esse coniunctam, qui statueret3 Apronio condemnato
de isto praeiudicium futurum. et simul una res
utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos
Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium
istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non
posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere
atque improbitate iudicaretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.