[150]
quantam igitur illi spem praedae propositam
arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera
insumpta contempserit atque despexerit? deinde ipse
Minucius numquam tanti1 habere voluisset, si decumas tu
lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et
iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum
videbat, idcirco longius progressus est. at Apronio
semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod
edixeras. quantum igitur quaestum putamus factum esse
per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit
addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 tanti p: om. O
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.