[144]
quodsi quis1 sociorum incommodis
minus commovetur,—si quem aratorum fugae
calamitates exsilia suspendia denique non permovent,—non
possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam,
relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula2 L. Metelli
cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime
iudicetur. erit etiam aliquis3 qui haec omnia dissimulare
ac neglegere possit? attuli sponsiones ipso praesente factas
de decumarum societate ab ipso prohibitas iudicari: quid
est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare? non
dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar
longius, non mehercule4 quo magis hoc vobis5 persuadeatur
quam iam persuasum esse confido, sed ut ille
aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat
ea se putare emere6 quae ipse semper habuit venalia,—fidem
ius iurandum veritatem officium religionem,—desinant
amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae
infamiae nobis omnibus esse possint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.