[142]
simul illud intellegi potest istius in Apronium
studium, Aproni de isto non modo confessio verum etiam
commemoratio. eodem accedit quod hoc quoque intellegere
potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis
suae iudicium extra cohortem suam committendum fuisse
nemini.
ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis
persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum
fecisse? quis hoc non ex eo statim iudicavit1, quod ostendi
istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra
omnium consuetudinem atque instituta vendidisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iudicavit VO: -bit p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.