[137]
pro deum hominumque fidem, quem ego accuso? in
quo meam industriam ac diligentiam spectari volo? quid
est quod ego dicendo aut cogitando efficere aut adsequi
debeam? teneo, teneo, inquam1, in mediis vectigalibus
populi Romani, in ipsis fructibus provinciae Siciliae furem
manifesto avertentem2 rem frumentariam omnem, pecuniam
maximam,—teneo, inquam, ita ut negare non possit. nam
quid hic dicet? sponsio facta est cum cognitore tuo Apronio
de fortunis tuis omnibus, ni socium3 te sibi in decumis
esse dictitaret; exspectant omnes quantae tibi ea res curae
sit, quem ad modum hominum existimationi te atque innocentiam4
tuam probari velis. hic tu medicum et haruspicem
et praeconem tuum recuperatores dabis aut etiam illum5
ipsum quem tu in cohorte tua Cassianum iudicem habebas,
si qua res maior esset, Papirium Potamonem, hominem
severum ex vetere illa equestri disciplina? Scandilius
postulare de conventu recuperatores. tum iste negat se
de existimatione sua cuiquam nisi suis commissurum. negotiatores
sibi6 putant esse turpe id forum sibi iniquum
eierare ubi negotientur; praetor provinciam suam sibi totam
iniquam eierat7.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.