[130]
quid? illud perpeterere1? attendite, iudices; omnibus
enim nervis mihi2 contendendum3 est atque in hoc elaborandum4,
ut omnes intellegant quam improbam, quam manifestam,
quam confessam rem pecunia redimere conetur.
grave crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam
iudiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissimum,
praetorem socios habuisse decumanos.non hoc
nunc primum audit5 privatus de inimico, reus ab accusatore:
iam antea6 in sella sedens praetor, cum provinciam Siciliam
obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune
est, propter imperium, sed etiam, id quod istius praecipuum
est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum
eius animum ad persequendum non neglegentia tardaret,
sed conscientia sceleris avaritiaeque suae refrenaret7. loquebantur
enim decumani palam, et praeter ceteros is qui apud
istum plurimum poterat maximosque agros populabatur,
Apronius, perparvum ex illis magnis lucris ad se pervenire,
praetorem esse socium.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.