[122]
iam vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si
quem ad modum socii populi Romani a magistratibus
nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi
Romani causam suscipite atque defendite. eiectos aratores
esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a
Verre, populatam vastatamque1 provinciam: haec omnia
doceo2 litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis
honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum.quid vultis amplius? num exspectatis dum L. Metellus, is
qui multos in istum testis imperio et potestate deterruit,
idem absens de istius scelere, improbitate, audacia testimonium
dicat? non opinor. at is optime qui successit
isti potuit cognoscere. ita est; verum amicitia impeditur.
at debet vos certiores facere quo pacto se habeat provincia.
debet; verum tamen non cogitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.