[120]
Vnde ergo hoc intellegi potest? ex hoc maxime,
quod
ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam
desertus est. neque id solum accidit uti1 minus multis iugis
ararent2, si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti
locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac
fertilis desererent totasque arationes derelinquerent3. id
adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum,
propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quotannis
apud magistratus publice subscribitur. recita tandem,
quot acceperit aratores agri Leontini Verres: LXXXIlII.
quot anno tertio profiteantur: xxxll. duo et quinquaginta
aratores ita video deiectos ut iis4 ne vicarii quidem successerint.
quot aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis?
videamus ex litteris publicis. CLXXXVII. quid? anno
tertio? LXXXVI. centum et unum aratores unus ager
istius iniuria desiderat, atque adeo nostra5 res publica,
quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot
patrum familias numerum desiderat et reposcit. ager
Herbitensis primo anno habuit aratores CCLII, tertio cxx:
hinc CXXXII patres familias extorres profugerunt. Agyrinensis
ager—quorum hominum, quam honestorum, quam
locupletium!—CCL aratores habuit primo anno praeturae
tuae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.