[119]
quod cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse,
cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum
non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Vt
si qui vilicus ex eo fundo qui sestertia1 dena meritasset, excisis
arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento,
pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x miserit,
sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus
incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus
sibi2 mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas
res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et venditas,
summo supplicio vilicum adficiat et secum male actum
putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas
vendidisse C. Verrem3 quam innocentissimum hominem cui
iste successit, C. Sacerdotem4, putat se bonum in arationibus
fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; cum senserit
istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia
vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia
sua sustulisse, arationes et agros vectigalis vastasse atque
exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse,
intelleget secum actum esse5 pessime, istum autem summo
supplicio dignum existimabit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.