[100]
Imacharensis iam omni frumento ablato,
iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros
ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. recita et
decretum1 de tributis et publicum testimonium. SENATVS
CONSVLTVM DE TRIBVTO CONFERVNDO. TESTIMONIVM
IMACHARENSIVM. Hennenses, cum decumae venissent agri
Hennensis med. VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici
modium XVIII et HS III milia. quaeso, attendite quantus
numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. nam
per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio
mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo2
singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae
publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum
agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo
quaestus decederent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.