[99]
si praesens Sthenius reus
esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum
accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret.
etenim si posset reus absente accusatore damnari1, non ego
a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac praedonum
ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea
festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne tu ex
reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. quod igitur
tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem
non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere,
cum eius accusator non adfuisset? itaque2 fecit ut exitus
principio simillimus reperiretur: quem absentem reum
fecerat, eum absente accusatore condemnat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.