[91]
iste homo omnium aequissimus
atque a cupiditate1 remotissimus se cogniturum esse
confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona
iubet. non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius
cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere
potuerat2. intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium
sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo
nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite
virgis supplicium crudelissime sumeret. quod cum esset
perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia
Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese
committere maluit quam non istam communem Siculorum
tempestatem calamitatemque vitaret3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.