[90]
itaque hortari
homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent criminisque
confingerent. dicebant se illi nihil habere quod
dicerent. tum iste iis1 aperte ostendit et confirmavit eos
in Sthenium quidquid vellent2, simul atque ad se detulissent,
probaturos. itaque illi non procrastinant, Sthenium statim
educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas.
Sthenius postulat ut, cum3 secum sui cives agant de litteris
publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio
sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod
semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros
legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges
ita Siculis ex senatus consulto de x legatorum sententia
dedisset ut cives inter sese4 legibus suis agerent, idemque
hoc haberet5 Verres ipse in edicto: ut de his omnibus
causis se ad leges reiceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.