[81]
verum si de pecunia
testibus planum facere non possem, illud negare posses aut
nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris primariis qui in
consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis,
de re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos
adhibito consilio causa cognita absolvisset, eundem remoto
consilio causa incognita condemnasse? cum haec confessus
eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis
provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam
accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae
palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte egeris, aut
qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus
credere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.