[78]
etenim si illud
est flagitiosum1, quod mihi omnium rerum turpissimum
maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam
accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto
illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam
ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum
quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet2!
scelus est accipere ab reo3: quanto magis4 ab accusatore,
quanto etiam sceleratius ab utroque! fidem cum proposuisses
venalem in provincia, valuit apud te plus is qui
pecuniam maiorem dedit. concedo; forsitan aliquis aliquando
eius modi quidpiam fecerit. cum vero fidem ac
religionem tuam iam5 alteri addictam pecunia accepta6
habueris, postea eandem7 adversario8 tradideris maiore pecunia,
utrumque falles, et trades cui voles9, et ei quem
fefelleris ne pecuniam quidem reddes?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.