[76]
retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et
conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu
sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat.
tametsi minus id quidem nobis, minus1 populo Romano
laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit.
quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam
dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae
luxuriae atque desidiae2 nisi Februario mense aspirabit in
curiam? verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus,
liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult
Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos,
minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum
nostrarum periculum pertinent3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.