[70]
posteaquam ad causam dicendam ventum est,
tum vero sine metu1 sine cura omnes erant qui Sopatrum
defendebant. crimen nullum erat, res erat2 iudicata, Verres
nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset
futurum? res illo die non peroratur, iudicium dimittitur3.
iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait accusatores eius
multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam
hic dedisset; proinde, si4 saperet, videret5 quid sibi esset
faciendum. homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc
est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque
audire diutius Timarchidem non potuit. 'facite,' inquit,
'quod libet6; daturus non sum amplius.' idemque hoc
amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis
quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat,
tamen in consilio7 habebat homines honestos e conventu
Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum
cum est8 idem hic Sopater absolutus. hoc rationis habebant,
facere eos nullo modo posse ut eodem crimine eisdem
testibus Sopatrum condemnarent idem homines9 qui antea
absolvissent. itaque hac una spe ad iudicium venitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sine metu om. O
2 res erat O1: erat om. rell.
3 iudicium dimittitur Opq Zielinski: dim. iud. rell.
4 si om. cO1
5 videret cO (Zielinski): videret quid sibi esset faciendum, rell.
6 quod libet cO: quod vobis libet rell.
7 tamen in consilio codd.: in con. tamen O1
8 est cO1: esset rell.
9 idem homines abesse malit Pluygers
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.