[66]
iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adulescentis,
testimonium audistis; a quo HS C per calumniam
malitiamque petita sunt. iste1 poenis compromissisque
interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque iudicium
secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum2
civis Centuripinus inter duos3 civis diiudicasset4, id inritum
iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in
senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis
eum pulsasset, edixit sese5 iudicium iniuriarum non daturum;
quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum,
ipsi autem nullius actionem rei se6 daturum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.