[57]
dicet aliquis,
'quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo
ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?'
attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae1 via modo
visa est exire ab isto, eodem2 semita revertisse. quid enim
debuit praetor facere, cum consilio re cognita3 cum comperisset
suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi
causa,—qua in re ipsius praetoris caput existimatioque ageretur,
—pecuniam4 accepisse, Bidinos autem pecuniam contra
praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum
qui accepisset animadvertisset5 et in eos qui dedissent? tu,
qui institueras in eos animadvertere qui perperam iudicassent,
—quod saepe per imprudentiam fit,—hos pateris impune
discedere qui ob tuum decretum6, ob tuum iudicium
pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant7?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.