[56]
Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos1
dimittit2; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut
fit, incipiunt se3 HS LXXX nummum frustra dedisse. res
percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse.
Verres refert4 illam5 suam Syracusanam; ait se velle de illis
HS LXXX cognoscere; advocat multos. dicunt Bidini
Volcatio se dedisse; illud non addunt, 'iussu istius.' Volcatium
vocat, pecuniam referri imperat6. Volcatius animo
aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus
multis: Bidini nummos auferunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.