[55]
res occultari satis non potuit; per quendam
eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. primo1
contemnere et neglegere coepit2, quod causa prorsus quod
disputari posset nihil habebat. deinde cum de Heraclio
cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit
esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus
est Regium.quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam
dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate;
nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo3 sunt dati iudices;
de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio
denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant
nihil agi posse. homines Regium proficiscuntur;
Epicratem conveniunt; demonstrant4, id quod ille sciebat,
se HS LXXX dedisse; rogant eum ut sibi5 id quod ab ipsis
abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum
velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.