[42]
interea sane perturbatus
et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt
Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem,
praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam
si praesens damnatus esset. eo accedebat1 quod iudices
e2 lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem
fore3 et iniquiorem visum iri intellegebant. itaque hoc
dum corrigere vult4, apertior eius cupiditas improbitasque
facta est. nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet,
id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium
et eos qui dicam scripserant; ait5 se iudices ex lege6 velle
sortiri. quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret7
atque obsecraret8, Heraclius impetrare non potuerat, id ei
postridie9 venit in mentem, ex lege10 Rupilia sortiri dicas
oportere. educit ex urna tris11; his12 ut absentem Heraclium
condemnent imperat; itaque condemnant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.