[36]
audit haec etiam
Verres, et primo1 illo suo leniore artificio Heraclium adgredi
conatur, ut eum roget inspicienda2, quae non reddat3. deinde
a quibusdam Syracusanis admonetur,—hi autem quidam
erant4 adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas
existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud
istum et quam turpi de causa potuerint ex reliquis criminibus
intellegetis: hi, ut dico, hominem admonent rem esse
praeclaram, refertam5 omnibus rebus, ipsum autem Heraclium
hominem esse maiorem natu, non promptissimum; eum
praeter Marcellos patronum, quem suo iure6 adire aut
appellare posset, habere neminem; esse in eo testamento
quo ille heres esset scriptus7, ut statuas in palaestra deberet
ponere. 'faciemus ut palaestritae negent ex testamento8
esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae
commissam esse9 dicant.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.