[27]
comites
illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi,
medici1, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque2
te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat,
ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa3,
quae plus mali Siciliae dedit4 quam si centum cohortes
fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit.
quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo
tibi datum, sed tua manu numeratum5 iudicari necesse est.
nam si hanc defensionem probabitis, 'non accepit6 ipse,'
licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. nemo
umquam reus tam nocens7 adducetur qui ista defensione
non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam
posthac reus tam perditus qui non ad Q. \Muci innocentiam
referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti
mihi9 Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis
temptare rationem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 accensi medici CO1: med. acc. p rell.
3 tota illa CO1: tota tua illa π: tua tota illa Par. 7786: tota illa tua bδ
4 Siciliae dedit C codd.: dedit Sic. vulg.
5 numeratum sit CO1 (om. iudicari)
7 reus tam7 nocens Cp al.: v. Anecd. p. xxvii-xxviii.
8 Verba tam convictus in marg. O videntur inrepsisse ex simili loco, i, §10
9 isti mihi C: mihi isti p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.