[190]
haec omnia summa cura et diligentia
recognita et collata et ab hominibus honestissimis
obsignata sunt. si Carpinatius mihi tum respondere noluit,
responde tu mihi nunc1, Verres, quem esse hunc tuum paene
gentilem Verrucium putes. fieri non potest ut, quem video
te praetore in Sicilia fuisse et quem ex ipsa ratione intellego
locupletem fuisse, eum tu in tua provincia non cognoveris2.
atque adeo, ne hoc aut3 longius aut obscurius esse possit,
procedite in medium atque4 explicate descriptionem imaginemque
tabularum, ut omnes mortales5 istius avaritiae non
iam vestigia sed ipsa cubilia videre possint. Liber explicetur6.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.