[183]
non1 erat haec2 ex eodem3 genere
quod ego maxime genus ex sociorum litteris reperire cupiebam;
verum tantum inveni, iudices, quod apud vos quasi
exempli causa proferre possem. sed tamen quicquid erit
in his libellis, quantulumcumque4 videbitur esse, hoc quidem
certe manifestum erit: de ceteris ex hoc coniecturam facere
debebitis. recita mihi, quaeso, hunc primum libellum,
deinde illum alterum. LIBELLI CANVELIANI.
non quaero unde cccc amphoras mellis habueris, unde
tantum Melitensium5, unde L tricliniorum lectos, unde tot
candelabra; non, inquam, iam quaero unde haec habueris,
sed quo tantum tibi opus fuerit, id quaero. omitto6 de
melle, sed tantumne7 Melitensium, quasi etiam amicorum
uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas
ornaturus esses?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Non addidi (ante verum tantum l. 20): nec Hotom.
2 erat haec (sc. ratio) scripsi: erant haec Cb: erat (om. haec) O
3 ex eodem (exeo dē Cp) genere COp al.: ex eo gen. b: ex eo quidem genere Halm
4 quantulum CO1: quantulumque πk
5 tantum Melitensium cO: tantam Melitensem vestem p rell.
6 Omitto O1q: mitto p rell.
7 tantumne p rell.: tantum O
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.