[171]
hic primo1 Carpinatius,
antequam in istius familiaritatem tantam2 pervenisset3, aliquotiens
ad socios litteras de istius iniuriis miserat; Canuleius
vero, qui in portu Syracusis operas dabat, furta quoque
istius permulta nominatim ad socios perscripserat, ea quae
sine portorio Syracusis erant exportata; portum autem et
scripturam eadem societas habebat. ita factum est ut
essent permulta quae ex societatis litteris dicere in istum et
proferre possemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.