[169]
Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea
re spes te aliqua consolatur. quae gratia ne quid tibi
prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse
deberet tu tua sapientia curasti.etenim rem totam, iudices,
breviter cognoscite. in scriptura Siciliae pro magistro est
quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse
quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius
familiaritatem sese dedit. is cum praetorem circum omnia
fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam1
iam venerat familiaritatem consuetudinemque2 in3 vendendis
istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis,
ut prope alter Timarchides numeraretur;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.