[161]
atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo
impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur.
omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam,
verum etiam quam iste Italiam attigit. dum ego in Sicilia
sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi1,
quae sint2 gesta cognoscite.Centuripinorum senatus
decrevit populusque iussit ut, quae statuae Verris3 ipsius
et patris eius4 et filii essent, eas quaestores demoliendas
locarent, dumque ea demolitio5 fieret, senatores ne minus
triginta adessent. videte gravitatem civitatis ac dignitatem.
neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti
per vim atque imperium dedissent, neque eius6 hominis
in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod
numquam antea, Romam mandata legatosque misissent;
et id7 gravius esse8 putarunt si publico consilio, quam si
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.