[159]
itaque Rhodii, qui1 prope soli
bellum illud superius cum Mithridate rege gesserint2, omnisque
eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus
classibusque suis exceperint3, tamen, cum ei regi inimici
praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos4 in
celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis
attigerunt. ac5 forsitan vix convenire videretur, quem
ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque
servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem,
et religionem esse quandam in his rebus a maioribus traditam,
et hoc disputari6, cum statua se eius7 habuisse
temporis rationem quo posita esset, cum homine eius
quo gereret bellum atque hostis esset.videtis igitur
consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta
hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa
in pace praetoris8 populi Romani statuis praesidio non fuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.