[153]
quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi
inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias1
acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio
adductus, non officio ac voluntate? huius2 ego pecuniae,
iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab
invitis, non habui rationem neque habere potui,—quantum
ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis,
qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset
coactum: eam iam3 intellegitis ipsius quoque confessione ab
invitissimis coactam4 esse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.