[150]
verum esto; alio loco de aratorum
animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur,
id accipio, eos tibi esse inimicissimos. nempe ita dicis:
propter decumas. concedo: non quaero, iure an iniuria
sint inimici. quid ergo? illae quid1 sibi statuae equestres
inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque
maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum2
esse video quandam ex his statuis3 aratores dedisse. si
honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus
testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni
suae consulunt. sin autem metu coacti dederunt, confiteare
necesse est te in provincia pecunias4 statuarum
nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi commodum
est elige.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.