[145]
etenim sic considerate.
Syracusana civitas, ut eam potissimum nominem, dedit
ipsi statuam—est honos—et patri—bella haec pietatis et
quaestuosa simulatio—et filio—ferri hoc potest, hunc enim
puerum non oderant; verum quotiens et quot nominibus
a Syracusanis statuas auferes? Vt in foro statuerent,
abstulisti, ut in curia, coegisti, ut pecuniam conferrent
in eas statuas quae Romae ponerentur imperasti; ut idem
darent homines aratorum nomine, dederunt; ut idem pro
parte in commune Siciliae conferrent, etiam id contulerunt.
Vna civitas cum tot nominibus pecuniam contulerit idemque
hoc civitates ceterae fecerint, nonne1 res ipsa vos
admonet ut putetis2 modum aliquem huic cupiditati constitui
oportere? quid? si hoc voluntate sua nulla civitas fecit, si
omnes imperio, metu, vi, malo adductae tibi3 pecuniam
statuarum nomine contulerunt, per deos immortalis, num
cui dubium esse poterit quin, etiamsi statuerit accipere
ad statuas licere, idem tamen statuat eripere certe non
licere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.