[143]
etenim, si C. Verres
HS c milia1 populum verbi gratia Centuripinum poposcisset
eamque ab iis pecuniam abstulisset, non, opinor, esset
dubium quin eum, cum id planum fieret, condemnari
necesse esset. quid? si eundem populum HS cc milia
poposcit eaque coegit atque abstulit, num idcirco absolvetur
quod adscriptum est eam pecuniam datam statuarum
nomine? non, opinor; nisi forte id agimus, non ut
magistratibus nostris moram accipiendi2, sed ut sociis causam
dandi adferre3 videamur.
quodsi quem statuae magno opere delectant, et si quis
earum honore aut gloria ducitur, is haec tamen constituat
necesse est, primum averti pecuniam domum non placere,
deinde ipsarum statuarum modum quendam esse oportere,
deinde illud, certe ab invitis exigi non oportere4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.