[142]
verum ubi
tandem aut in quibus statuis ista tanta pecunia consumpta
est? 'consumetur,' inquies. scilicet exspectemus legitimum
illud quinquennium; si hoc intervallo non consumpserit,
tum denique nomen eius de pecuniis repetundis
statuarum nomine deferemus. reus est maximis plurimisque
criminibus in iudicium vocatus: HS1 viciens ex hoc uno
genere captum2 videmus. si condemnatus eris, non, opinor,
id ages ut ista pecunia in quinquennio consumatur in
statuis; sin absolutus eris, quis erit tam amens qui te ex tot
tantisque criminibus elapsum post quinquennium statuarum
nomine arcessat3? ita si neque adhuc consumpta4 est ista
pecunia5 et est perspicuum non consumptum iri, licet iam
intellegamus inventam esse rationem quare et iste HS
viciens ex hoc6 uno genere conciliarit et ceperit, et ceteri—
si hoc7 a vobis erit comprobatum—quam volent magnas
hoc nomine pecunias capere possint; ut iam videamur non
a pecuniis capiendis homines absterrere8, sed, cum genera
quaedam pecuniarum capiendarum9 comprobarimus, honesta
nomina turpissimis rebus imponere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.