[141]
et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores
contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne
illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus
statuarum nomine coegisti. video enim eius pecuniae
summam esse pergrandem, ad HS viciens1: tantum conficietur2
ex testimoniis et litteris civitatum. et3 iste hoc
concedit nec potest aliter dicere. quare cuius modi
putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint4
quae fatetur5? quid enim vis constitui? consumptam esse
istam omnem6 pecuniam in statuis? fac ita esse; tamen hoc
ferendum nullo modo est, tantam a7 sociis pecuniam auferri
ut omnibus in8 angiportis praedonis improbissimi statua
ponatur9, qua vix tuto transiri posse videatur10.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vicies Garat.: tricies Zumpt (ċXXċ LXI cO: cxxx pq al. §§142, 165)
2 conficietur cO: conficitur rell.
3 et (ante litteris) O1: ac rell.
4 sint Prisc.: sunt codd.
5 fateatur Prisc.
6 istam omnem Op al.: omn. istam b vulg.
7 a O: ab p rell.
8 in omnibus O
9 statua ponatur cO1: statuae ponantur p rell.
10 transiri posse videatur cO: transire posse videamur p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.