[137]
iam hoc impudentissime: palam—licebat enim videlicet
legibus—singulis censoribus denarii treceni1 ad statuam praetoris
imperati sunt. censores cxxx facti sunt; pecuniam
illam ob censuram contra leges clam2 dederunt; haec
denarium3 XXXVIIII milia palam salvis legibus contulerunt
in statuam. primum quo tantam pecuniam? deinde quam
ob rem censores ad statuam tibi conferebant? ordo aliqui
censorum est, conlegium, genus aliquod hominum? nam
aut publice civitates istos honores habent aut, si homines,
generatim4, ut aratores, ut mercatores, ut navicularii; censores
quidem qui magis quam aediles? ob beneficium? ergo
hoc fatebere, abs te haec petita esse—nam empta non
audebis dicere; te eos magistratus hominibus benefici, non
rei publicae causa permisisse? hoc cum tute fateare, quisquam
dubitabit quin tu istam apud populos provinciae
totius invidiam atque offensionem non ambitionis5 neque
beneficiorum conlocandorum, sed pecuniae conciliandae
causa susceperis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.