[131]
iam vero censores quem ad modum isto praetore in
Sicilia1 creati sint, operae pretium est cognoscere. ille
enim est magistratus apud Siculos qui diligentissime
mandatur a populo propter hanc causam, quod omnes
Siculi ex censu quotannis tributa conferunt2, in censu
habendo potestas omnis aestimationis habendae summaeque
faciendae3 censori permittitur. itaque et populus cui maximam
fidem suarum rerum habeat maxima cura deligit, et
propter magnitudinem potestatis hic magistratus a populo
summa ambitione contenditur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.