[112]
estne Sthenius is qui, omnis
honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime
ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum
maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque
decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum
Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia,
in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum?
quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen
deportata1 est, ut omnes huius2 honores inter suos et
amplitudinem possent cognoscere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.