[11]
postremo ex tota provincia
homines1 nobilissimi primique publice privatimque venerunt,
gravissima atque amplissima2 quaeque civitas vehementissime
suas iniurias persecuta est.
at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim
mihi3 iam liberius apud vos4 pro Siculis loqui debere quam
forsitan ipsi velint: saluti5 potius eorum6 consulam quam
voluntati. ecquem existimatis umquam ulla7 in provincia
reum absentem1 contra inquisitionem accusatoris tantis
opibus8, tanta cupiditate esse defensum? quaestores utriusque
provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi9
praesto fuerunt:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ex tota prov. hom. CO: hom. ex tota prov. p rell.
2 amplissima CO1: honestissima p rell.
3 mihi C rell.: om. O1
4 iam liberius apud vos CO1: liberius apud vos iam p rell.
5 saluti CO1: saluti enim p rell.
7 hecquem C umquam ulla C rell.: nulla (n del. m. 2) unquam O `sed corr. m. 1, ut videtur' (Muell.): ulla umquam Kays. (ii, §17)
8 tantis opibus om. CO
9 mihi om. CO1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.