[107]
at, credo, Sthenius hoc sibi amplum1 putavit,
eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque
hospitum suorum copia, quem cognitorem daret. quem
delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. F.
Palatina. non quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus,
quam honestus, quam idoneus propter cuius auctoritatem
et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine
discederet et civem Romanum cognitorem daret. nihil
horum quaero; fortasse enim Sthenius non splendorem
hominis, sed familiaritatem secutus est. quid? si omnium
mortalium Sthenio nemo2 inimicior quam hic C. Claudius
cum semper tum in his ipsis rebus et temporibus fuit, si
de litteris corruptis contra venit, si contra omni ratione
pugnavit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem
esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine
abusum esse credemus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.