[103]
dicit praeterea
testimonium tota Sicilia, quae in communibus postulatis
civitatum omnium consulibus edidit, rogare atque
orare patres conscriptos ut statuerent ne absentium nomina
reciperentur. qua de re Cn. Lentulum, patronum Siciliae,
clarissimum adulescentem, dicere audistis, Siculos, cum se
causam quae sibi in senatu pro his agenda esset docerent,
de Stheni calamitate questos esse, propterque hanc iniuriam
quae Sthenio facta esset eos statuisse ut hoc quod dico
postularetur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.