[100]
nuntiabatur illi primis illis1 temporibus, id quod pater
quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem
esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de
causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo
me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum
eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse
qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni,
et, cum ita rem2 exposuissem quem ad modum nunc apud
vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x
tribunos plebis hoc statuisse, idque de3 omnium sententia
pronuntiatum esse, NON VIDERI STHENIVM lMPEDIRI EDICTO
QVO MINVS EI ROMAE LICERET4 ESSE.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.