[99]
quaestorem se1 in senatu exspectare dixit, proinde
quasi2 non, ut quaestor3 sine praetore possit4 rationem referre,
—ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore
praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis
patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt.
verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non
rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque
tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae
necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS
DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.