[98]
Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non
modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis
castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores
habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est1; sed ego
defensorem in mea persona, non accusatorem maxime
laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella
condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut
dies sibi prorogaretur2, quod tabulas suas ab accusatoribus
Dolabellae obsignatas diceret, proinde3 quasi exscribendi
potestatem non haberet. solus est hic qui numquam
rationes ad aerarium4 referat. Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam;
legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset
reprehendere; nunc denique praeturae, quam5 ex senatus
consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non
rettulit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.