[97]
itaque M.
Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate
ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo
multa furta ac flagitia cognosset1, fecit perite et callide; volumen
eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine
quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit2;
dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere
mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem,
magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione
criminum liberarent, quo ego vellem descensuros3 pollicebantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.