[92]
cum ad HS1 viciens
quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam
litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit;
servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes
autem homines formosos2 et litteratos, suos esse dicebat, se
emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti,
si non redderet pecuniam3 nec rationem daret, diceret saltem
quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus
aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera
nomen infimum in4 flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono
servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit.
quo modo ex deciens HS sescenta sint facta5, quo modo
dc eodem6 modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia
reliqua HS sescenta facta sint7, quo modo Chrysogono
expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit,
vos existimabitis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.